Ermolao Barbaro carminum appendix, 4

4. ad Georgium Merulam

Noster villicus ille, quem, Georgi,

Nosti, villicus ille cui puellas

Famosus muto vastitasque penis

Omnes conciliatque venditatque;

5

Ob quem tu viduasque frigidasque

Solus saepe iaces agisque noctes;

Noster villicus ille nuntiavit

Factum te mihi derepente summum

Poetam ac celebrem; simulque versus

10

Noctu condere plurimos diuque.

Gaudete et virides parate laurus

Colles Euganei, diesque festos

Tempestivo agite et novo poetae.

At tu, villula nostra, villa dulcis,

15

Plurimum tibi gratulamur omnes,

In qua tam subiti exeunt poetae.

Tu qui tam bona nuntia attulisti

Nobis, villice, nil quod apprecemur

Est maius, quam uti te sequantur unum

20

Cunni, unum cupiant petantque et ipsum

In solo Merulam sinant grabato

Versus concinere, ut dolore vero

Condiscat miseras plicare voces

Naeniasque elegumque luctuosum.