Michele Marullo epigrammaton libri 1, 2

2. ad Neaeram

Salve, nequitiae meae, Neaera,

Mi passercule, mi albe turturille,

Meum mel, mea suavitas, meum cor,

Meum suaviolum, mei lepores:

5

Te ne vivere ego queam relicta?

Te ne ego sine regna, te sine aurum

Aut messes Arabum velim beatas?

O prius peream ipse, regna et aurum!