Michele Marullo epigrammaton libri 1, 9

9. ad Franciscum Scalam

Scala, delitium tui Marulli

Et veri columen decusque amoris:

Quis te, quis deus huc venire iussit

Solatum ad veterem tuum sodalem,

5

Qui solus Calabris misellus oris

Eiectus patria sodalibusque,

Vni qui mala patriae levabant,

Flendo tempora conterit maligna?

O diem nitidum! Quis huc, quis unquam

10

Venturum mihi, Scala; te putaret?

Venisti tamen, o amice, nec te

Tam longae labor est viae moratus.

En, cape oscula tam diu cupita,

Amplexus cape tam diu negatos:

15

Fruamur pariter die beato!

Qui scis crastina quid minetur hora?