Michele Marullo epigrammaton libri 1, 25

25. ad Accium Sincerum

Acci, non ego tela, non ego enses,

Non incendia pestilentiasve,

Non minas vereor ferociorum,

Non hymbres, mare, turbines, procellas,

5

Non quaecunque aliis solent nocere,

Quae cuncta unius aestimamus assis:

Verum tristius his malum puella est,

Quae me, cum libuit, potest necare.