Michele Marullo epigrammaton libri 1, 35

35. ad Alexandrum Cortesium

Commendo tibi, Cortesi, Soavum,

Ipsum non secus ac tuum Marullum:

Nanque est nobilis atque litteratus

Et, nisi manifesta pernegamus,

5

Vrbanus, facilis venustulusque.

Si me diligis (ut facis), Soavum

Ipsum dilige, ama, fove adiuvaque.

Dignus est (mihi credito) Soavus

Et sodalitio tuo et favore.