Michele Marullo epigrammaton libri 1, 45

45. ad Avitam

Quid frustra totiens necas rogando

Nec firmum tibi, Avita, nec fidelem,

Contentum solito perire amore?

Non sum cui placeant simul trecentae,

5

Non ego cupio hanc et hanc et illam:

Primus ardor et ultimus Neaera est.

Tu, siquid tibi, Avita, cordis usquam est,

Si me audis, eadem roga volentem

Optantemque, libet rogare quando:

10

Nos uri sine mutuis favillis,

Nam miserrimum amare non amantem est.