Michele Marullo epigrammaton libri 1, 49

49. ad Neaeram

Non tot Attica mella, littus algas,

Montes robora, ver habet colores,

Non tot tristis hyems riget pruinis,

Autumnus gravidis tumet racemis,

5

Non tot spicula Medicis pharetris,

Non tot signa micant tacente nocte,

Non tot aequora piscibus natantur,

Non aer tot aves habet serenus,

Non tot Oceano moventur undae,

10

Non tantus numerus Lybissae arenae:

Quot suspiria, quot, Neaera, pro te

Vaesanos patior die dolores.