Michele Marullo epigrammaton libri 1, 54

54. ad sodales

Laure, Compater, Altili, Elisi, Aeli,

Parde, Phosphore, Rhalle, Zenobi, Acci,

Pontane, unanimi mei sodales:

Quam bene est mihi cum mea Thalia,

5

Quam mecum bene rursus est Thaliae!

Ambo dulciculi, venustuli ambo,

Ambo lusibus erudituli isdem,

Isdem moribus educatuli ambo,

Fortunae pariter malignae uterque,

10

Quam neuter tamen aestimat caballi,

Vt qui me videt, hanc putet videre.