Michele Marullo epigrammaton libri 1, 58

58. ad Neaeram

Iuravi fore me tuum perenne,

Per me, per caput hoc, per hos ocellos,

Qui te disperiere contuendo,

Per quod plurima cor tulit dolenda.

5

"Haec" inquis "mea sunt, tua ista sunto!"

At certe lacrimae meae, Neaera,

Quas iuro fore me tuum perenne.