Michele Marullo epigrammaton libri 2, 2

2. ad Neaeram

Ignitos quotiens tuos ocellos

In me, vita, moves, repente qualis

Cera defluit impotente flamma

Aut nix vere novo calente sole,

5

Totis artubus effluo, nec ulla

Pars nostri subitis vacat favillis;

Tum qualis tenerum caput reflectens

Succumbit rosa verna liliumve,

Quod dono cupidae datum puellae

10

Furtivis latuit diu papillis,

Ad terram genibus feror remissis,

Nec mens est mihi nec color superstes

Et iam nox oculis oberrat atra:

Donec vix gelida refectus unda,

15

Vt quod vulturio iecur resurgit,

Assuetis redeam ignibus cremandus.