Michele Marullo epigrammaton libri 2, 8

8. ad Neaeram

Quo te depereo magis magisque,

Odisti magis et magis, Neaera,

Nec te noster amor movet precesque

Nec vides fieri tuo periclo,

5

Quam necem mihi scilicet minaris.

Non, non sum meus amplius, Neaera:

Vt iam dispeream, tuus peribo!