Michele Marullo epigrammaton libri 2, 12

12. ad Neaeram

Donec liber eram, Neaera, nec sic

Tota mollibus haeseras medullis,

Et centum simul hinc et hinc petebant,

Ipsum quae poterant Iovem movere,

5

Vixi carior omnibus medullis

(Nisi iam hoc quoque denegas) tuisque,

Qui nunc sic miserum necant, ocellis.

Heheu, tunc ubi fastus iste, ubi irae

Et vultus oculique saevientes,

10

Vbi cor prece nescium moveri?

Nunc captum semel artibus, Neaera,

Cum nulla amplius est fugae potestas,

Cogis, ah, decies perire in hora,

Nec quicquam miseret mei doloris.

15

Nam quo me referam? quis ah, quis, heheu,

Eiectum alterius sinu petisset!

Quis, o, adiuvet? unde opem rogabo?

Quis praesto mihi erit, Neaera, si tu

Quaeris perdere, quae beare debes?