Michele Marullo epigrammaton libri 2, 24

24. in Linum

Cum possis, Line, conticere, scribis,

Et tibi veniam petis subinde

Tanquam durior infacetiorque

Et scriptor modo factus ex colono:

5

Scriptorem, Line, te novum sciebam,

Nunc primum scio teste te colonum.