Michele Marullo epigrammaton libri 2, 26

26. ad Accium Sincerum

Acci, quid piperi negas cucullos?

Quid scombri meruere, quid siluri?

Quare non sinis hunc et hunc et illum

Quidvis evomere improbum, infacetum,

5

Et thuri dare olivulisque vestem?

Rara, rara avis est bonus poeta,

Nec omnes tibi possumus placere.

An nescis Baviosque Meviosque?

Omni tempore Caesios habemus:

10

Haec licentia pessimis poetis

Iam pridem, vetus hoc genus veneni est.

An tu scilicet hos pati recusas,

Quos Maro tulit et tulit Catullus?