Michele Marullo epigrammaton libri 2, 31

31. ad Musas

Casta, Pieriae, cohors, puellae,

Quae Pindi iuga, quae tenetis Haemi

Et quae dulcibus Aonum viretis

Permesso premitis comam madentem;

5

Tuque, o, quae Cnidon incolis Paphumque,

Piscoso dea procreata ponto,

Quam circumsiliunt Iocusque Amorque

Et passis Charites comis decentes,

Cum per Idalium Cytheraque alta

10

Aut Colchos Amathuntave Eriosve

Exerces faciles levis choreas:

Vos, o, vos totiens deae vocatae,

Quarum muneris est honor canendi,

Fronde cingite myrtea capillum

15

Et chelym date Lesbiumque plectrum,

Ac me dente nigro rapacis Orci

Ereptum media locate Cirrha,

Vnde Seribus audiarque Hiberis.