5. eidem
Albo candidior canis ligustro
Argento nive lilio colostro
Ad te ducitur iste, qui molossis
Et si non genitus fuit sub antris
5
Caelsis rupibus aut quibus Typhoeus
Pressus nimbisona fuit sagitta,
Vt dicunt merito sacri poetae,
Phrixi qua tumidum fluit vel aequor
Aut Spartae salebris libidinosae,
10
Laudandus magis ac magis probandus
Cunctis est canibus tamen. Fugaces
Nam cervos agitans hirundininos
(Quis credet?) superat fuga volatus
Et Gortyniacas levis sagittas
15
Et tigrim catulos suos petentem
Quos fert raptor equo celer volanti.
Non roris lachrymas quatit nitentes,
Non herbas pedibus movet tenellas,
Vrsos dilacerat feros luposque.
20
Saevus non Calydonis arva quondam
Vastasset stimulis aper Dianae
Hoc viso cane: cerne quantus astat
Lato pectore, cruribus rotundis,
Plenis faucibus, igneis ocellis,
25
Caelso tergore, ventre non tumenti,
Longis dentibus et micante lingua,
Rectis auribus et rigente cauda.
Quem si tu capies velut serena
Regem fronte decet, videbis illum
30
Tigres sternere, sternere et leones.
Sub vi magnanimi ducis vel ille
Cladem magnanimus petet ferarum.