Michele Marullo epigrammaton libri 2, 33

33. in libellum infacetum

Salve, nec lepido libelle versu

Nec lingua facili nec ore docto

Nec sana satis eruditione,

Missa longior eloquente Magni,

5

Nec rudi melior poeta et ipso

Infacetior infaceto agello:

Ten putat, rogo, quispiam disertum?

Tu te infers numero peritiorum?

Et cessas, miser, emori, Marulle?