Michele Marullo epigrammaton libri 2, 44

44. ad Neaeram

Cum tu candida sis magis ligustro,

Quis genas minio, Neaera, tinxit?

Quis labella tibi notavit ostro?

Vnde sunt capiti aurei capilli?

5

Quis supercilii nigravit arcum?

Quis faces oculis dedit potentes?

O quies animi laboriosa!

O labor nimium mihi quiete!

O amarities petita votis,

10

Qua mori sine amem volens lubensque!