Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 42

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


42. de quadam vetula

Quas non producunt formas, quod sydera monstrum

      Non pariunt? Quam non vim Iovis orbis habet?

Quis negat Aetneos flammas ructare caminos?

      Quis Scyllam rabidos per mare ferre canes?

5

Quis serpentingeri crudelia lumina monstri,

      Cuius ad huc visu corpora multa rigent?

Credimus armatam furiis atque igne Chymeram,

      Hydrae fecundum credimus esse caput.

Foemina Cumaeae superans nam longa Sibylae

10

      Saecula, legiferi tempore nata Numae,

Exanguis, moritura, cadens, sine viribus ullis,

      Vmbra velut tenuis et velut aura levis,

Quae rugosa suum bacculo vix firmata anile

      Corpus pannosa quae tumet atra cute,

15

In media potuit bis ter concumbere nocte,

      Atque puellares vincere docta iocos.

Haec si marmoreum tanget lasciva Priapum,

      Marmoreum tactus arriget ipse caput.

Hanc licet Hippolytus fulvo sit pictus in auro

20

      Dum videt ut futuat quaerit habere locum.