Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 44

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


44. in Sylviam

Coeci Sylvia Caucasi latebris

Antris vel Rhodopes putat nivalis

Natam te videt esse qui superbam,

Ingratam, tumidam, feram, protervam,

5

Zancleae genitam sinu Charybdis

Nec non vel scopulos rapacis inter

Scyllae quae trahit improbis carinas,

Mergens fluctibus et sonante vento.

Hoc cum candida, cum venusta tu sis,

10

Non te dicere candidam, venustam,

Permittit iuvenes; trucem ferarum

Quo ponas animum rogat Venus te.

Qui splendet maculis nitetque signis

Auratis coluber licet decorus

15

Spectetur, truculentus ore nigro

Quod saevit, sine luridum decore

Hunc nos fugimus. Puella tristis

Sit formosa licet, decora non est.