55. auspicatius Venetorum imperium
Romano nasci asserit
Nascitur imperium Romae non viribus impar,
Ilia quod sacros non tulit ante focos,
Quod non pastores vallis atque agerem cingunt,
Marmore sed veneti legibus atque patres.
5
Tyburis arx, tellus campana, Neapolis, Anxur,
Ardea sub Marci numine tuta sedet,
Anguigerique ducis solus fugat agmina Marcus
Barbara, Gallorum deprimit atque minas.
Nobilior Roma Roma est quae nascitur, Anco
10
Principe non regnum Caesare sed capiens.