Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 70

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


70. Ioanni de Miliis

Quod tua non deceant auratae corda sagittae

      Nec Veneris teneros zona recincta sinus,

Orgia quod celebras arcanis conscia cistis

      Pontificumque sacras te licet esse dapes,

5

Falleris: exigui duro qui verbere saxi

      Hostem perdomuit, captus amore fuit,

Et qui vix Solymis gladio genitoris in arvis

      Occidit aethereo victima grata Iovi

Et quamvis Phoebo Calcas serviret, amavit,

10

      Et senior Cryses, tu quoque sancte Numa.

Vt generent homines Deus et natura creavit

      Aethera, tellurem velivolumque mare.

Hinc qui sunt steriles merito nos spernimus agros

      Et damus accensis arida ligna focis.