72. de avaritia puellarum urbis
Quisquis amat Venerem, Veneris cui grata libido est,
Cuique placent Gnydii tela facesque dei
Deserat infestae celeri pede sedulus urbis
Limina fastosos ambitiosa lares.
5
Non amor est illic, sed lis, sed iurgia, sed quae
Huma num vexat pallida cura genus,
Tristis avaritiae rabies quae colligit aurum
Quaerit et immodicas anxia semper opes.
Quaelibet in media munus petit urbe puella,
10
Aes amat et gemmas purpureamque togam;
Et si non mitram, si non bombycina portas,
Te fugit et flammas ridet avara tuas.
At hic per violas, per florida iugera campi
Simplicitas niveo currit amica pede:
15
Sylvia non aurum poscit, non sericas, sed me.
Illi ego sum fulgens divitis unda Tagi,
Divitiae nobis sunt Crassi basia, Cresi
Amplexus, Veneris dulcia furta Midae.
Te propter quae non diligit improba, non te
20
Sed quod propter diligit, illud amat.