Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 77

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


77. Hieronymo Campagnolae

Fata si ducunt homines sub orbe,

Tollitur quisquis superas ad auras

Cogitur certo ordine si caducam

Ducere vitam;

5

Si suo scripsit genitor deorum

Antequam primus traheretur annus

Quae iubens semper fieri volebat

Cuncta libello,

Hinc ferae caedes, rapidi tumultus,

10

Bella fraternis violenta telis,

Hinc Numae numen, Marii, Neronis

Hinc fera corda,

Caesaris laudes, decus et triumphi,

Clara victoris probitas Camilli,

15

Strenui multo Fabii probata

Hinc mora versu.

Si quis iratus ferit ense fratrem,

Si quis insontem socium veneno

Perdit, hoc coelum peperit protervum

20

Non scelus ille.

Occidunt coeli, rapiunt, minantur,

Saeviunt, stuprant, spoliant, trahuntque,

Sunt feri, tristes, miseri, prophani

Sunt et avari.

25

Quod iubent ipsi fieri necesse est,

Ergo duc caecis iuvenem cavernis

Quem notant nullis maculis colores

Criminis atri.