Michele Marullo epigrammaton libri 4, 30

30. ad Camillam

Odi te, mihi crede, quantacunque es,

Odi, confiteor, Camilla, sed quam

Et odi et magis in dies magisque

Velim odisse, sequi atque amare cogor:

5

Sic me amor retrahit tuus trahitque,

Sic quem saevitia fugas proterva,

Tam rarae revocas decore formae.