Michele Marullo epigrammata varia, 2

2. in Monillum

Versus scribere nos putat Monillus

Quam nimis faciles, parum disertos,

Nec quales lepidi sonent Cetegi,

Quos noster probat unicos Monillus.

5

Atqui non lepidis ego Cetegis,

Si nescis (quid enim, venuste, mecum

Ante tot, rogo, saecla funeratis?),

Verum annis studeo meis placere,

Notus vel studeo labore nullo,

10

Exemplo monitus tui Cetegi,

Quem tecum probo, non loquor, MoniIle:

Nam Suadae populis medulla dictus,

Nil Remo dedit optimus legendum.