Michele Marullo epigrammata varia, 3

3. ad Isabettam Gonzagam ducem Vrbini

Quod nomen taceam tuum, Isabetta,

Et vix tot bona saeculis priorum

Vlli nobilibus parata curis

(Nedum istis miseris meis in annis,

5

In quis nec pudor aestimatur assis

Nec mos ingeniumve, quod solebat

Tunc ire imperia ante et ante honores),

Non est cur ideo nihil merenti

Irasci gravius velis Marullo,

10

Qui, prius quoque non bonus poeta,

Nunc vero et serie diu laborum

Infractus, timet, ah, timet, fatemur,

In te tot bona saeculi, tot artes

Et dignam Paphiae decore formam,

15

Culpa deterere ingeni minoris.