Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 34

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


34. ad Petrum Medicem

Cur sylvas habitem solus, cur iugera semper

      Vrbani fugiens tecta superba soli

Sunt ubi deliciae populi, tot templa, tot arces,

      Mensae, aurum, gemmae, vasa, theatra, togae,

5

Innumeri vates, equitum dux atque magister,

      Consulis et gemini sella, tribunus, eques,

Blanda puellarum faciles ubi turba choreas

      Exercet, lusus et, Venus alma, tuos,

Miraris? Fatuus ructat cum verba beatus,

10

      Nescio tergeminum dicere, Petre, "sophos!",

Ad crepitum digiti nec olentem ferre matellam,

      Tollere nec spurco vase quod ipse vomit,

Non pathicum tractare femur lumbosque fricare

      Cum sua Baianis corpora purgat aquis,

15

Non scortum laudare suum, si pallidus axe

      Decidit et fatis hoc tribuisse feris,

Qui modo tellurem curvo scindebat aratro

      Nec matutinum ferre sagatus ave.

Nescio blandiri tamen crimenque probare;

20

      Fac mutet mores urbs, ego tunc veniam.