Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 41

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


41. ad Petrum Medicem

Ne te semper agant curae velut aequora ventis

      Indomitum naves improba, Petre, rogo.

Quid iuvat Assyrio si litore tutus amomum

      Atque Arabum, dives, mascula thura vehas?

5

Quid si Callaicis Astur tibi mittat ab arvis

      Munera vel Gangis vel preciosa Tagi?

Ista cadunt veluti viridi flos vernus in umbra

      Cum sol flamiferi terga leonis habet.

Mors ruit et veluti maturas messor aristas

10

      Omnia vulnifica falce cruenta secat.

Non fortunatis parcit, non illa beatis:

      Tartara sub Crasso divite Codrus abit.

Fabula vana sumus, vita haec est ventus et umbra.

      Vive igitur, nimis est mors fera saepe mori.