Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 124

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


124. ad Pyladem

Cum versus epigrammatis poetae

Vnius celebrare me diserti

Dixissem Pyladis, lacu Medusae

Pinnato volitans gradu Thalia

5

Accusat, lacerat, vocat protervum,

Me me vocibus intonans fragosis:

"An versus epigrammatis poetae

Vnius celebrare te diserti

Dicis perfide? Non pudet poetam

10

Vnum te Pyladem meum vocare?

Vnum non epigrammata misit; unum

Quod credis varios tenet libellos.

Est opus ingens, aureum, rotundum,

Argutum, breve, tinnulum, canorum.

15

Hic, hic arma virum sonat, sonora

Sapphus spicula, Cynthiae, Corinnae,

Lascivi et lepidi sales Catulli,

Laeti candiduli iocos Tibulli.

Hic Mavors furit, hic Venus iocatur,

20

Declamat Iovis illa nata magni,

Novit sydera quae patrisque mentem.

Est versus tenuis, gravis, modestus.

Delectat, tenet, adiuvat capitque.

Est multus Pylades meus poeta

25

Facundus, varius, canorus. Immo

Sunt multi Pylades mei poetae;

Quid strides, miser? Ah, miser, rigebis

Nam scribis miser omnibus poetis.