Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 135

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


135. ad Stephanum sculptorem

Cur petitis cives precioso vasa metallo

      Vt capiat fulvus lumina vestra color,

Quaeritis et factas Libycis ex dentibus arcas?

      An tantum vestris alba placent oculis?

5

Quaerite quae mentem moveant, quae pectora; splendor

      Est veluti fumus quem gravis aura ferit.

Aurea si vultis quae non sunt aurea vasa,

      Haec Stephani vobis ars dabit eximii.

Hic facit ex ligno vultus quos vivere credit

10

      Ipse, licet videat, tangat et ipse licet.

Nuper equum geminas quatientem sculpserat alas,

      Quem cum vidisset, "Concute", Phoebus ait,

"Concute tellurem, nascatur ut unda Camoenis".

      Erras, Phoebe pater, ligneus hic equus est.

15

Auratas Ebrum spargentem sculpserat undas

      Quem cum vidisset Crassus avarus ait:

"Hic aurum capiens Luculli munera vincam".

      Falleris, haud aurum flumina picta gerunt.

Haec emat, haec cupiat verum qui postulat aurum.

20

      Quod facit ars, aurum se precio superat.