Gerolamo Bologni Candidae libri tres 2, 26

26. in Sabellum malum poetam

Horis carmina mille se duabus

Assuetum facere autumat Sabellus,

Hac re quem mihi praefero sed una

Horis quod faciat duabus illa.

5

Quorum si fuerint decem probanda

Praepono mihi et omnibus poetis.