Gerolamo Bologni Candidae libri tres 2, 29

29. in eundem

Phama est, Vrbice, pessimum poetam

Passim carpere me ac meos libellos.

Hic qui sit scio nec, puto, ipse nescis.

Quem ni fecerit Vrbicus tacere

5

Expecta hendecasillabos trecentos.