Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 17

17. aetas praeceps

Primas quam cito rettulit Kalendas

Ianus praecipitem remensus annum!

Quam cursu properans nimis citato

Bissenos agit hinc et inde menses!

5

En Florae subitam rosam merenti,

En flavam Cereri damus coronam

En dulci fluitant lacus Lyaeo,

En amnes rigido gelu laborant!

Ver, autumnus, hyems idemque messis

10

Vt Thybris rapidum fluunt in aequor.

At tu, quandoquidem statutus ordo

Hic est temporibus ruuntque fata,

Laeto, Iane pater colende, vultu

Saltem quotquot erunt beatiores

15

Certatim refer annuas Kalendas.