Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 26

26. se ipsum alloquitur in castris

Quid miles rigidis onustus armis

Ad laetos solitus venire lusus

Incassum totiens deas lacesso?

Totis sollicitem licet diebus

5

Scribentique precer velint adesse,

Horrent belligeros adire casus,

Castrenses fugiunt procul tumultus.

Expectem satius reor, cruentos

Vt victoria comprimat furores

10

Felix, omnibus expetenda votis.

Sixto pareat insolens Tifernum

Nostris cedere viribus coacta,

Obstet factio nec Vitelliana,

Laetus Anthiochenus et per urbem

15

Devictam praeeat meus cohortes.

Nobis tunc erit otium canendis

Molli conveniens lyrae triumphis.