Girolamo Balbi carmina, 20

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


20. ad Franciscum Quirinum elegia

Liber eram, et superas meditabar scandere sedes,

      Naturaeque vias discere cura fuit.

Qui Deus, unde ignis, fulmen quae ducat origo?

      Menstrua cur versis luna laboret equis.

5

Concutiat trepidae quis motus viscera terrae?

      Curve adimat pluvias imbrifer Eurus aquas.

Risit Amor, geminasque legens, quibus utitur, alas

      Imposito pressit libera colla pede.

Donec me longos iussit tolerare labores,

10

      Est mihi parsque suae credita militiae.

Vror ut Assyrio volucris Phoebeia nido?

      Vror io! cantu saga repelle faces.

Cantus liventis deducit cornua Phoebes;

      Cantus et hyberno provocat orbe rosas.

15

Tu potes et fractis manes revocare sepulchris;

      Tu potes et rapidi sistere solis equos.

Heu nil saga valet, torto nec carmina bombo;

      Sanus amor medicae negligit artis opes.

Nec si Daedalea fugias, tibi proderit, arte,

20

      Ala nihil Persei, Triptolemive rota.

Nam licet ad Tanain rapidumve veharis Hydaspen,

      Ad Tanain volitans usque feretur amor.

Ast ubi sum gratus volitantis miles amoris,

      Et meus hoc campo sudet, oportet, equus;

25

Non vaga pennatae quaeram praeconia laudis;

      Laus magna est, si me, docte Quirine, probes.

Culta Sophoclaeo tibi proluit ora liquore,

      Aoniamque dedit pulcher Apollo lyram.

Te natura parens vires effudit in unum,

30

      Et posuit, pulchri quidquid in orbe fuit.

Cinge caput mitra, vultus fulgebit Iachi,

      Sit modo iuncta comis laurea, Phoebus eris.

Phryx puer Idaeo tutus lusisset in agro,

      Si foret hic prisci tempore natus avi.

35

Quem Dea pro Cephalo curru vexisset eburno,

      Candida dum croceis astra colorat equis.

Hunc videat lapsum, non flebit Cypris Adonem!

      Cymodoce et raptum glauca remittet Hylan.

Heu fuge Nympharum solitas mea vita rapinas;

40

      Non minor Ausonias Naidas ignis habet.

Te Venus Adriaco tenui fovet aequore concha,

      Saxeus est, Patavi quisquis in urbe manet.

Quam bene Saturno finxerunt saecula rege,

      Cum fuit in nullas terra resecta vias.

45

Illo non fragili vexit rate tempore merces

      Navita contemto per freta longa mari.

Nondum pigra tulit pastor sub aratra iuvencos,

      Nec madido pressit pinguia musta pede.

Sponte sua fruges tellus inculta ferebat,

50

      Sponte sua quercus dulcia mella dabat.

Non acies, non ira fuit, non arma nec hostis;

      Sylva domos, mensas glans dabat, herba torum.

Tunc aliquis blandos violis mercatus amores,

      Sub patulis Venerem iunxerat ilicibus.

55

Nunc nisi grande feras munus; riget aerea postis,

      Ianitor arenti nec canis ore tacet.

Quid iuvat Eois digitos onerare lapillis?

      Nuda Venus nuda est conspicienda manu.

Illa odit tinctam falso candore puellam;

60

      Emtus cui Tyrio rore capillus olet.

Non meus externo foedat puer ora nitore,

      Egregias tarda nec colit arte comas.

Illi forma viget nullis fucata venenis,

      Nativus vero fulget in ore color.

65

Quale rubet flavis uxor Tithona quadrigis,

      Et conspecta novo casta puella viro.

Non ego caeruleum vereor mare scindere, tecum

      Dummodo sim, nullis me nego verberibus.

Nec comes ire nego, gelidus licet urgeat Auster,

70

      Et ruat Arctoo Parrhasis ursa polo.

Non grave me tempus, surgensve moratur Orion,

      Sparsave concreto pigrior unda gelu.

Ferre famem, tolerare vias, contemnere somnos,

      Sub Iove lenta pati frigora, iussit amor.

75

Ille favet, seu quis dominae fera claustra relaxet,

      Laurea seu iunctis serta ferat manibus.

Sive quis in tenebris dubios petat anxius ignes,

      Tunc Venus ardentes ventilat ipsa faces.

Quid sine amore iuvat Phrygiis toga picta lapillis,

80

      Aut quid hyperborei pondera fulva soli.

Nam neque tunc vario fulgens textura colore,

      Nec prodest Arabae dives odor segetis.

Ha miser adverso quicunque quiescit amore,

      Et trahit in vacuo somnia longa thoro!

85

O quantum est, somnos potius contemnere inertes,

      Perdere quam blandae gaudia nequitiae.

Quam iuvat, insertis luctantia basia linguis,

      Collaque lascivo figere dente notis.

Sive ruat gelidis hybernus flatibus Auster,

90

      Garrula seu verna fronde queratur avis.

Haec mihi contingant, alius sibi comparet aurum,

      Et legat Eois dona sub aequoribus.

Dum facies vernat, teneros ludamus amores,

      Forma volat celeri non reditura pede.

95

Quam cito deperdit graciles coma Punica odores,

      Et rosa languenti deseritur folio;

Tam cito grata fugit tenerae lanuginis aetas

      Iam veniet baculo fulta senecta rudi.

Interea positis stillent unguenta corollis,

100

      Pinguia Sidonio vina fluant calice.

Vino gemmatas sitiens puer abluit alas,

      Saepe tamen multo fit medicina mero.

Bacche potes Veneris spinosas solvere curas,

      Diluiturque tuo munere victus amor.

105

Ne tamen arma neges pueri sensisse medullis,

      Testis erit curru vecta Ariadna tuo.

Ergo veni, et potos irritet Thyrsus amores!

      Pendeat e nitido vitis iners capite.

En cano, quae molli ducens convivia luxu,

110

      Imposito signet ebria turba mero.

Sive aliquis Tyrio fulget sublimis amictu,

      Tingitur e Tyrio pagina nostra croco.

Sive vagi crines per eburnea colla refulgent,

      Laudat honoratas blanda Thalia comas.

115

Huc ades intonso petulans Elegia capillo,

      Blanditias claudis dictat amor pedibus.

Ille canat Venetos spumosa per aequora fortes,

      Alter liligeri Martia castra ducis.

Me mea sors tenero voluit succumbere amori,

120

      Bella canant alii Martis, Amoris ego.