Gerolamo Bologni epigrammata familiaria 1, 3

3. natalis filii Octavii Restituti pr. kal. Quintiles

Octavi mihi restitute fili,

Quintiles rapuere te Kalendae,

Anno te redeunte reddidere.

Vt luctus abiens graves dedisti,

5

Confer gaudia duplicata patri

Astro redditus auspicatiore!