Gerolamo Bologni epigrammata familiaria 1, 12

12. ad uxorem

Et pinguem decet anserem necari

Et Baccho madidam natare mensam,

Rupis vinea laeta quem propinquae

Molli protulit aemulum Caleno:

5

Curis omnibus interim sepultis

Quo dirae luis horridique Martis,

Felici genio vacemus, uxor,

Martinalibus, optimo dierum.