Girolamo Balbi carmina, 68

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


68. ad Robertum Gaguinum

Nox erat, et pleno fulgebat Cynthia cornu,

      Curarum domitrix ceperat alta quies.

Cum mihi visus eram Dircaeas scandere sedes;

      Vel fuit, aut vacuae somnia mentis erant.

5

Hic ego scripta dabam viridi resupinus in antro,

      Mollia purpureus quae mihi dictat amor.

Nam modo qui saevos tutus contemserat ignes,

      Illum felicem terque quaterque tuli.

Nunc vaga Acidaliae mirabar castra Diones,

10

      Et novus aligeri miles amoris eram.

Me modo fallacis terrebant verba puellae,

      Verba procelloso diripienda Noto.

Saepe etiam dominae vitiis patientia victa est,

      Et duxi fracto libera colla iugo.

15

Illa mihi impressit certantibus oscula linguis,

      Quae possent duri sistere tela Iovis.

Vltro ego formosae petii fera vincla puellae,

      Ipse libens dominam servitiumque tuli.

Haec ego, vel si quid in miserum cogebat amantem

20

      Alternans laetis Cypris amaritiem.

Ecce venit scisso moerens Elegia capillo,

      Tum primum est oculis cognita moesta meis.

Atque ait: O miles tenerorum lusor amorum,

      Qui canis aligeri bella cruenta ducis.

25

Heu quot grata tibi malus abstulit otia livor,

      Livor edax, laetis qui macer esse solet.

Melliflui finxit te rodere carmina vatis

      Gaguini, Aonii gloria rara chori.

Ipse puer quotiens gremio reptavit in isto,

30

      Doctaque Smyrnaeis ora rigavit aquis?

Tinge Lycambaeo liventia tela cruore,

      More fluentis eat liber iambus aquae,

Donec livor edax, rebusque infestus opimis

      Exclamat flexo poplite, falsa tuli.

35

Dixit, et aethereis volitans se miscuit auris,

      Irriguus liquit lumina fessa sopor.

At tibi, qui geminos audes committere vates,

      Ledaeumque putas dissociare genus,

Sit labor aeternus, sit tristis inersque senecta,

40

      Perpetuusque timor, perpetuusque pudor.

Te mala cuncta premant, te torreat arida febris,

      Nec sit, qui misero pocula ferre velit.

Ergo ego dilectum potui sprevisse sodalem?

      O mihi Thesaea semper amande fide.

45

Ergo ego doctiloqui carpsissem carmina vatis,

      Carmina Pieriis aequiparanda sonis?

Iuro per horrendae stagna intemerata paludis,

      Perque meum genium Castalidumque choros.

Iuro per intacta natum de Virgine Christum,

50

      Iuro per aethereae sidera clara domus.

Et coluisse tuas, laudasse et saepe Camoenas,

      Maeoniaeque illas aequiparasse tubae.

Si fallo: Tytii pascant mea membra volucres,

      Tantalus et liquidis stem sitibundus aquis.

55

Terra prius fluctus, et pontus deserat undas

      Astra polum, volucres aethera, piscis aquas;

Quam subeant animo Ganguini oblivia nostro.

      Mens habet una duos, mens habitura duos.

Tu mihi sola fides, animae pars altera nostrae,

60

      Altera lux, alter spiritus, alter ego.