Gerolamo Bologni epigrammata litteraria, iocosa, lasciua, 3

3. de Hermolao Barbaro

Multi tempore barbari Latinum

Exacto vitiaverant nitorem;

Nostro tempore Barbarus sed unus

Linguae restituit decus Latinae.