Girolamo Balbi carmina, 156

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


156. ad Io. Baptistam Calvum, sodalem epistola

Iunctus amicitiae stabili tibi foedere, et idem

      Tecum Castalios suetus adire lares,

Mittit ab Arctoo, quam mallet ferre salutem

      Vertice, et armata verba notata manu.

5

Ille quidem gelido cunctatur in orbe; sed adsum

      Littera sermonis fida ministra sui.

Crede licet gelidos Boreae colat ipse recessus,

      Aut ubi stat rapido Zona perusta polo;

Non tamen ulla tui venient oblivia vultus,

10

      Decidet et nullo tempore lapsa fides.

Illum etiam in cineres cum mors mutaverit atros,

      Immemor haud meriti est umbra futura tui.

Grande putat meritum, quod cum comitatus euntem es,

      Sparseris indignas Hymbre fluente genas.

15

Grande putat meritum, peregrino solus in orbe

      Quod tuleris promptam, cum foret aeger, opem.

Vt reliqua omittam; quid agat, si forte requiris,

      Deducatve quibus tempora laeta iocis,

Ille nec Aonidum per amaena vireta sororum

20

      Ludit, honorato nec levat amne sitim.

Proh pudor! indulget dapibus, Bromioque furenti,

      Sic iubet Arctoo terra subacta polo.

Non ibi diligitur, nisi qui cratera profundum

      Siccat, et annoso pocula plena mero.

25

Pannonii posuere truces solatia largo

      Nectare, vel ludis, perpetuoque cibo.

Talibus invigilant rebus noctesque diesque,

      Quos inter socius cogitur esse tuus.

Non choreae, cantusque iuvant, non plectra lyraeque;

30

      Absunt deliciae, Roma beata, tuae.

Barbara perpetuo vexantur tecta duello,

      Et grave muralis machina pulsat onus.

Tela cruore madent, albescunt ossibus arva;

      Pax nullo est miseris tempore, nulla quies.

35

Cur nec adhuc rediit, mirum fortasse videtur;

      Non tenet hunc blandis culta puella iocis.

Cynthia crudelis procul est, procul ipsa Camilla;

      Est Cristilla procul; est procul Orca fera,

Non est hic Lenas, non hic immitis Iolla,

40

      Nec sua quae rapuit pectora Phylliroe.

Dulcia nec flagrant vibrantibus oscula linguis,

      Morsave candidulo dente labella tument.

Proh dolor! ille sacer volitantis lusor amoris

      Nunc gerit audaci pila cruenta manu.

45

Castraque barbaricis sequitur fulgentia signis;

      Nec trepida raucas suscipit aure tubas.

Eminus et pharetra, falcato cominus ense

      Pugnat, et in duris tempora rebus agit.

Et modo Turcarum saevas domuisse phalanges,

50

      Nunc placet hostili ponere castra solo.

Semper tela, aciesque iuvant clypeique micantes,

      Nocte caret somno, luce quiete caret.

Quod sibi si flatu spiret fortuna secundo,

      Et veniat coeptis mollior aura suis,

55

Optabit celeres Medeae scandere currus,

      Mercuriique pedes, Triptolemive rotam;

Vt cito barbarica possit regione relicta

      Quaerere Romuleo moenia structa solo,

Et petere optatos fraterna mente sodales,

60

      Milleque depulsa basia ferre mora.

Interea dum bella fremunt, dum tela coruscant,

      Mittit ab Arctoo verba legenda polo.

Nulla quies lateri, fuerit cum fessa voluptas

      Mutua, blanditiis est revocanda Venus.

65

Post mortem si sensus inest, meminisse iuvabit

      Gaudia; si nihil est, haec rapuisse iuvat.