Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 15

15. ad Flavium Folengum

Nullam praeter amo meam Serenam,

Nullam concino, nec frico nec ictu

Solo luminis audeo tueri.

Si causam lubet explicem quid illud,

5

Mi Flavi, faciam, docebo: multos

Non est pauperis insequi calores.