Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 22

22. in Chrestum Patycum

Raro, Chreste, potes sedere, lesum

Sed crebro quereris pedem lapillo,

Nunc crus tubere, nunc latus genu ve;

Scindis nunc soleas honestiusque

5

Cingit fascia tibias, ut aegrum

Te fingas: tamen haud doles, nisi cum

Nummo perula turgitat recenti.

Vrbem desine, note iam cynede,

Per totam simulare, quando morbum

10

Agnoscunt pueri tuum senesque.