Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 32

32. ad Flavium Folengum

Non auri nec opum tuis acervos,

Mi Flavi, foribus venire Iani

Prima iussimus in die, sed astra

Res et saecula protegant rogavi.

5

Quod du pauperibus dedere feci,

Sed tu munera versibus poetae

Commutare magis potes beatus.