Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 35

35. de Serenam

Blanditur mea coniugi Serena:

Vim fert pellicis et vagos amores,

Simplex et proba moribus decensque est,

Cultrix coelicolum domusque amatrix.

5

Quis non hanc adamet? quis aestimaret

Hanc imponere posse diligenti?