Girolamo Balbi carmina, 167

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


167. Io. Vitezio, Vesprimiensi, ac Viennensi Episcopo

Maximus Alcides, totum qui viribus orbem

      Vicit, et immota sustulit astra manu,

Pauperis Evandri tenues subiisse penates

      Dicitur, et mensas parve Molorche tuas.

5

Te quoque, sidereo Praesul dignissime caetu

      Haud pudeat nostras concelebrare dapes.

Iane serenato qui conspicis omnia vultu,

      Reddas aspectu prandia laeta tuo.

Este procul curae, duri procul este labores;

10

      Sint choreae, ludi, plectra, Cupido, merum.

Quisque bibat; sed pura bibas tu pocula largo

      Nectare; dumque bibis, talia verba sonent:

Sunt tibi, Praesul, opes, sit honor, sit gloria, splendor,

      Et videat Pylios laeta senecta dies.

15

Sint cito purpureo tua tempora cincta galero;

      Accedat culmen pontificale tibi.

Candida fumoso madeant crystalla phalerno;

      Omnia iucundis sint loca plena iocis.

Namque ioco, et requie gaudet formosus Apollo,

20

      Saepe racemifero est vincta Minerva Deo.

Otia qui sumsit, multo ferventius idem,

      Postmodo virtutis grande peregit opus.