Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 43

43. ad Chrestum Patycum

Qui tecum tibi solus ante, Chreste,

Dormiret, sat erat mutoniatus;

At nunc coniuge ducta erunt vocandi

Bini: si taceas, voles ut illa.