Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 59

59. ad Antonium Pelotum

Hoc est, quod tibi debeo, Pelote,

Carmen: non ibi laudibus potis sum

Vllis tollere te: vacare ludo

Nulla est gloria, sed tamen vocari

5

Noster gloria ludus iste gaudet.

Non nos pocula, res, agros nec aurum,

Sed sors lusimus ipsa cui iuberet

Carmen solvere; nec triformis ortu

Nos vidit Venus occidensque: nobis

10

Sat millesima pars fuit diei.