Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 60

60. epitaphium Malacisii Florentini

Insertor salium facetus olim

Et mordax Malacisius sepulchro

(Heu mors!) hoc tegor. Haud praeibat alter

Me, convivia cantibus iocisque

5

Seu vellet decorare, sive mille

Maternos numeros modo redactos

Ad mentem recitare, dedecebat

Nec nostrum lyra pollicem: paratus

Cunctis deliciis eram iocisque

10

Semper, praecipue iubente Turco.