Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 82

82. ad Flavium Folengum

Aegle moecha tibi videtur, astant

Quod semper foribus suis amantes,

Flavi, mille. Virum morantur: erras.